Et regnavit Achab super Israel viginti et duobus annis. Tamen Josephus dicit viginti annis duobus mensibus. Nec suffecit Achab, ut ambularet in viis Jeroboam, sed introduxit idola gentium in Israel, et duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum, et aedificavit in Samaria fanum, et altare Baal et adoravit eum. In diebus ejus reaedificavit Hiel de Bethel Jericho. Cumque poneret fundamenta ejus, emortuus est Abiram filius ejus primogenitus. Cumque portas muniret, mortuus est Segub novissimus filius ejus, juxta imprecationem Josue. Et misit Dominus Eliam Thesbitem de habitatoribus Galaad ad Achab. Qui ait ad regem: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba; aposiopesis est, vel ponitur si, pro non, et quaerebat Achab animam Eliae. Qui fugit ex praecepto Domini, et latuit in torrente Carith, qui est contra Jordanem. Corvi autem deferebant ei panem, et carnes, mane et vespere, et bibebat de torrente. Post dies autem aliquot siccatus est torrens. Non enim pluerat super terram. Et ait Dominus ad Eliam. Vade in Sarephta Sidoniorum; praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te. Et erat Sarephta urbs modica inter Tyrum et Sidonem. Sed et silva juxta urbem Sarephta videbatur. Cumque venisset Elias ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna. Cumque quaesisset ab ea poculum aquae, addidit etiam ut afferret ei buccellam panis. Quae respondit se non habere nisi pugillum farinae in hydria, et paululum olei, quo conspergeret eam, et panem ex ea factum, comederet cum filio suo, sed post deficiente cibo tabescerent. Ad quam Elias ait: Noli timere, fac mihi primum subcinericium panem; tibi et filio tuo facies postea. Haec enim dicit Dominus: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur, donec pluat super terram. Fuitque Elias apud viduam tempore aliquo. Post haec mortuus est filius mulieris. Quae dixit ad Eliam Cur ingressus es ad me, vir Dei, ut rememorarentur iniquitates meae, id est magis apparerent ex contrario aequitatis tuae, et ideo interficeretur filius meus. Et posuit Elias puerum super lectum suum in coenaculo superiori, et expandit se super eum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et revixit puer. Quem recipiens mulier ait: Nunc cognovi, quoniam vir Dei es tu. Hunc puerum tradunt Hebraei fuisse Jonam prophetam.